Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 241
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 241.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Virgilio non placet doctrina de animar um reditu in corpora. Animas in ea opinione beatas esse non posse. Exhorruit quidam auctor ipsorum, cui demonstrabatur, vel qui inducebat apud inferos demonstrantem patrem filio suo. Nostis enim hoc prope o:nues; atquc utinam pauci nossetis. Sed pauci nostis in libris, multi in theatris, quia Æneas descendit ad inferos, et ostendit illi pater suus animas Romanorum magnorum venturas in corpora: expavit ipse iEncas, et ait: o pater, anne aliquas ad cœlum hinc ire rutandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? Credendumne est, inquit, quod eant ad coelum, et iterum redeant?