Latin
Classis Ii. De Tempore, De eadem lectione Evangelii Joannis, cap. xx, f. 1-18
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Evangelistarum sine falsitate varietas. Multis modis Dominus Jesus post resurrectionem apparuit fidelibus suis: habuerunt unde scriberent omnes Evangeliste, sicut eis subministrabat spiritus recordationis rerum quas scriberent. Alius aliud dixit, alius aliud. Prætermittere aliquis potuit aliquid verum, non dicere aliquid falsum. Omnia ista computate unum dixisse: vere cnim unus dixit, quia unus Spiritus in omnibus fuit. Hodie quid audivimus? Illud, quod non credebant discipuli resurrexisse Jesum. Et non ei crediderunt, hoc ipsum ante prænuntianti. Res manifesta est, et propterea scripta est, ut Deo magnas gratias agamus, quia in eum credidimus, quem in terra non vidimus: illorum oculis et manibus vix persuasum eSt, quod nos credimus.