Latin
244.4.141 to 244.4.153
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 244.4.141-153
Unproofread scanNot analysed yet
Totus Christus tibi appareat, quia æqualis est Patri in Verbo. Noli ergo, inquit, modo tangere: quia nondum vides qui sim. Ecclesia ergo, cujus figuram Maria gerebat, audiat quod audivit Maria. Tangamus omnes, si credamus. Jam ascendit ad Patrem, sedet ad dexteram l'atris. Confitetur boc hodie universa Ecclesia: Ascendit in coolum, scdet ad dexteram Patris. Hoc audiunt qui baptizantur: hoc credunt antequam baptizemur. Quando ergo credunt t Maria tangit Christum. Intellectus obscurus, scd sanus: incredulis clausus, fide pulsanti est apertus. Ipse ergo Dominus Jesus Christus et ibi est, et nobiscum est; et cum Patre est, et in nobis est; et ab illo non recedit, et nos non deserit: et orare docet, ut magister; et cum Patre exaudit, ut Filius.