Latin
Classis Ii. De Tempore, Fragmentum
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 191
Unproofread scanNot analysed yet
Quia passus est pro nobis, commendavit nobis in isto Sacramento corpus et sanguinem suum; quod etiam fecit ct nos ipsos. Nam ct nos corpus ipsius facti sumus, ut per misericordiam ipsius quod accipimus, uos sumus. Recordamini, et vos non fuistis, et crcali estis. Ad aream Dominicam comportati cstis: laboribus boum, id est annuntiantium Evan. gelium, triturati cstis. Quando Catechumeni differebamini, in horreo servabamini. Nomina vestra dedistis; coepistis muli jejuniis et exorcismis. Postea ad aquam vcnistis, ct conspersi cstis, et unum facti estis: acceJente fervore Spiritus sancii cocti estis; ct panis dominicus facti estis. Ecce quod accepistis. Quomodo ergo unum videlis esse quod factum est, sic unum cstote vos, diligendo vos, tenendo unam tidem, unam spem, individuam charitatem. Hæretici quando boc accipiunt, tcstimonium contra se accipiunt: quia illi quarunt divisioncm, cum panis iste indicet uniiatcm. Sic et vinum in multis raccmis fu't, et modo in unum est1. Unum cst in suavitate calicis, post pressuram torcularis. Et vos post illa jejunia, post labores, post humilitatem el contritionem, jam in numine Christi tanquam ad calicem Domini vcnislis: et ibi vos estis in mensa, et ibi vos estis in calice. Nobiscum vos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus: quia simul vivimus.