Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 228
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 228.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sermo debitus Infantibus, de Sacramento altaris. Sermonem ad altare Dei debemus hodio Infantibus de Sacramento altaris. Tractavimus ad fos de sacramento Symboli, quod credere debeant: tractavimus de sacramento orationis Dominicæ. quomodo petant; et de sacramento fontis et Baptismi. Omnia hæc et disputata audiernnt, et tradita percepcrunt: de Sacramento autem altaris sacri, qnod hodie viderunt, nihil adhuc audierunt; hodie illis de hac re sermo debetur. Propterea hic sermo brevis esse debct, et propter laborem nostrum, et propter ædificationem illorum.