Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 196
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 196.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Christi nativitates duæ sunt. Filius tine initio semper genitus a Patre. Hodiernus dies Natalis Domini nostri Jesu Christi nobis festus illuxit. Natalis dies, quo natus est dios. Et ideo hodie, quia ex hodierno crescit dies. Nativitates Domini nostri Jesu Christi, duæ sunt; una divin, altera huntana: ambæ mirabiles; illa sinc femina matre, ista sine viro patre. Quod ait sanctus Isaias propheta, Generationem ejus qui. enarrabit (Isai. LIII, 8)? ad ambas generationes referri potest. Quis digne enarret generantem Deum 1? Quis digne enarret virginis partum? Illud sine die, hoc certo dic: utrumque sine humana æstimatione, et cum magna admiratione. Illam primam attendite generalionem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Dem, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Cujus Verbum! Ipsius Patris. Quod Verbum? Ipse Filius. Nunquam Pater sine Filio. Et tamen qui nunquam sinc Filio, genuit Filium. Et genuit, et non cœpit Sinc initio generato nullum est initium. Et tamen Filius, et tamen genitus. Dicturus est homo: Quomodo genitas, et non habet initium? Si genitus, habet initium: si non babet initium, quoinodo genitus? Quomodo, nescio. Quæris ab homine quomodo sit genitus Deus? Interrogatione tua laboro; sed Prophetam appello: Generationem ejus quis enarrabil? Veni mecum ad istam generationem humanam, veni tnecUm ad istam, in qua se ipsum. exinanivit formam servi accipicns: si forte vel ipsam capcre possimus, •si forte vel de ipsa aliquid loqui valeamus. Etenim quis capiat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo? Qais boC capiat? quis hoc digne cogitet? Cujus mens hoc audeat perscrutari? Cujus lingua audeat pronuntiare? Cujus vaicat cogitatio capere? Interim hoc omittamus: mulium est ad nos. Ut autem non multum esset ad nos, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, m simititudinem hominum factus (Philipp. II, 6, 7). Ubi? In virgine Maria. Inde ergo aliqnid loquamur, si forte possumus. Angelus nuntiat, virgo audit, credit, ct concipit, Fides in mente, Christus in ventre. Virgo concepit, miramini: virgo peperit, plus miramini: post partum, virgo permansit. Generationem ergo istam quis enarrabit?