Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 196
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 196.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —i. Tres vitæ, conjugalis, vidualis, et Virginalis, Christo attestantur. Dico qnod ves delectet, charissimi. Tres vitæ sunt in Ecclesia membrorum Christi: conjugalis, vidualis, virginalis. Quia ipse vitæ, ipsæ pudicitiæ futuræ erant in sanctis membris Christi; omnes istæ vitas tres attestatæ sunt Christum. Prima, conjugalis: quando Maria virgo concepit, Elisabeth uxor Zachariæ et ipsa conceperat; hujus Judicis præconem ferebat in utero. Venit ad eam sancta Maria, tanquam ad cognatam suam salutandam. Exsultavit infans in utero Elisabeth. Ille exsultavit, illa prophetavit. Habes attestantem pudicitiam conjugalem. Ubi vidualis? In Aana. Audistis modo cum Evangelium legeretur, quod esset sancta prophetissa vilua octoginta et quatuor annorum, quæ septem annis vixerat cum viro suo; frequentans Lem. plum Domini, serviens in orationibus nocte et die. Et ipsa vidua agnovit Christum. Vidit parvum, agnovit magnum. Et ipsa attestata est. Habos et in ista vitam vidualem. In Maria, virginalem (Luc. i et II). Eligat sibi quisque de istis tribus quam voluerit. Qui pra'ter istas esse voluerit, in membris Christi esse non disponit. Non dicant conjugatæ: Nos ad Chritum nOD pertinemus. Habuerunt maritos sanctæ feminæ. Non se extollant virgines. Quanto magnæ sunt, humilient se in omnibus (Eccli. III, 20). Omnia exempla salutis proposita sunt anlc oculos nostros. Nemo exorbitet. Nemo præter uxorem: melius sine uxore. Si pudicitiivm conjugalem quæris; habes Susannam: si vidualem; habes Annam: si virginatem; habes Mariam.