Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 197
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 197.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ipse Apostolus voluit in se poni spem, sed in veritate qnam annuntiabat. Quod per ipsum dicebatur melius erat, quam ipse per quem annuntiabatur. Licet si nos, inquit. Parum est, audi scquentia: aut angelus, inquit, de coelo annuntiaverit vobis aliquid præterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. i, 8). Videbat posse falsum mediatorem transfigurare se in angelum lucis, et aliquid falsum annuntiare. Sicut ergo superbi homines volunt se adorari pro Deo, sibi arrogare quidquid possunt, se nominari, et si fieri potest, Christum ipsum gloria transire: ita diabolus et angeli cjus. Donatum Donatistæ pro Christo habent. Si audiant aliquem paganum detrahentem Christo, forsitan patienter ferant, quam si audiant detrahentem Donato (d).