Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 197
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 197.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ipse Christus loquitur in sanctis suis, dicente Apostolo, An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et licet dicat, Neque qui plantat eat aliquid, neque qui rigat; sed qni incrementum dat Deus; non quia se ipsum, sed quia illum in se diligi volebat: perhibet tamen testimonium quibusdam, dicens, Quia sicut augeium Dei excepistis met sicut Christum Jesum (Galat. IV, 14). In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. xxv, 35 j. Non enim ait, Dedistis illis: sed, Dedistis mihi. Tanta est charitas capitis erga corpus suum (a)!