Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 197
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 197.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est Juno? Juno, inquiunt, est ær. Jam dudum invitabat ut mare coleremus in simulacro telluris: nunc invitat ut ærem colamus. Elementa sunt ista, quibus mundus iste consistit. IIoc ergo apostolus Paulus in Epistola sua proponens: Cavete, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallada,,,, secundum elementa mundi hujus (Coloss. II, 8 ). Ipsos enim tangebat, qui quasi prudentibus idola exponunt. Ideo cnm diceret philosophiam; in eodem loco ait, secundum elementa hujus mundi: non quasi qualescumque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores intferpretatores signorum cavendos esse admoncus.