Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 203
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 203.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Epiphaniœ festivitas merito instituta. Epiphania græcæ linguæ vocabulo, latine manifeStatio dici potest. Hodierno igitur die manifestatus Redemptor omnium gentium, fecit solemnitatem omnibus gentibus. Cujns itaque nativitatem ante dies paucissimos celebravimus, ejusdem manifestationem hodie celebramus. Dominus ergo noster Jesus Christus ante dics tredecim natus, a Magis hodie traditur adoratus. Quia factum est, Evangelii loquitur veritas: quo die autem factum sit, ubique clamai tam præclaræ istius solemnitatis auctoritas. Justum enim visum est, quod et vere justum est, ut quoniam illi Magi primi ex Gentibus Christum Dominum cognoverunt, et nondum ejus sermone commoti, stellam sibi apparentem et pro infante Verbo visibiliter loquentem, velut linguam cœli, secuti sunt (Matth. II, 1-12), ut diem salutis primitiarum suarum Gentes gratanter agnoscerent, et eum Domino Christo cum gratiarum actione solemni obsequio dedicarent. Primitiæ quippe Judæcorum ad fidem rcvelationemque Christi in illis pastoribus exstiterunt, qui ipso die quo natus est, cum de proximo veniendo viderunt. Illis Angeli, istis stella nuntiavit. Illis dictum est, Gloria in excelsis Deo (Luc. II, 14): in istis impletum est, Cæli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Utriquc sane tanquam initia duorum parietum de divereo venientium, circumcisionis ct præputii, ad angularem lapidem cucurrerunt: ut esset pat eorum, faciens utraque unum (Ephes. II, 11-22).