Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 203
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 203.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. In Judœis gralia prior, in gentibus humilitas amplior. Verumtamcn illi Deum, ex eo quod Christum viderant, laudaverunt: isti autem visum Christum etiam adoraverunt. In illis gratia prior, in istis humilitas amplior. Fortasse ergo illi pastores minus rei, de salute alacrius exsultabant: isti autem Magi multis onerati peccatis, submissius indulgentiam requirebant. Hæc est illa humilitas, quam plus in eis qui ex Gentibus erant, quam in Judacis, divina Scriptura commendat. Ex Gentibus enim erat ille Centurio, qui cum Dominum in toto pectore suscepisset, se tamen dixit indignum ut in domum ejus intraret, nec ab eo ægrum suum voluit videri, sed salvum juberi (Matth. VIII, 5-10). Sic interius præsentem corde retinebat, cujus a seo tecto præsentiam honorifice revocabat. Denique Dominus, Non inveni, inquit, tantam fidem in Isræl. Illa etiam Chananæa ex Gentibus erat, quæ cum se a Domino audisset canem, et cui panis filiorum mitteretur indignam, micas tanquam canis exegit: et ideo non esse meruit, quia id quod fuerat non negavit. Nam et ipsa audivit a Domino, mulier, magna est fides tua (Id. XV, 21-28). Humilitas in ea fecerat fidem magnam; quia se ipsam fecerat parvam.