Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 205
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 205.2
Unproofread scanNot analysed yet
Pia opera ferventius exercenda per Quadragesimœ tempus. Per alios ergo dies non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 54): per bos autem etiam jejunate. Per alios dies, adulteria, fornicationes, omnesquc illicitas corruptelas nolite contingere: per hos autem etiam a conjugibus abstinete. Quod vobis demitis jejunando, eleemosynis addite prærogando. Tempus quod reddendo coujugali debito occupabatur, supplicationibus impendatur. Corpus quod carnalibus affectibus solvebatur, puris precibus prosteniatur. Manus quæ amplexibus implicabantur, orationibus extendantur. Vos autem qui etiam per alios dies jejunatis, per hos augete quod facitis. Qui per alios dies perpetua continentia crucifigitis corpus, per hos Deo vestro crebrioribus et intentioribus inhærete orationibus. Omnes unanimes, omnes fideles fideliter, omnes in bac peregrinatione unius patrie desiderio suspirantes, et amore ferventes. Donum Dei, quod ipse non habet, nullus in altero invideat, nullus irridoat. In spiritualibus bonis, tuuin deputa, quod amas in fratre: suum deputet, quod amat in te. Nemo sub abstinentie specie, mutare affectet potius, quam resecare delicias; ut pretiosos cibos quærat, quia carne non vescitur, et inusitatos liquores, quia vinum non bibit: ne per occasionem quasi domandæ carnis, magis agat negotium voluptatis. Alimenta quidem mundis munda sunt omnia: sed in nullo est munda luxuriæ.