Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 205
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 205.3
Unproofread scanNot analysed yet
A litibus in primis jejunandum. Præ cæteris, fratres, a litibus et discordiis jejunate. Mementote prophetam quibusdam exprobrautem atque clamantem: . In diebus jejunii vestri, inveniuntur voluntates vestrœ, quod omnes qui sub jugo vestro sunt stimulatis, et cœditis pugnis; auditur in clamore vox vestra (Isai. LVIII, 3 5), et cætera talia. Quibus commemoratis adjunxit: Non hoc jejuniUm ego elegi, dicit Dominus. Si clamarc vultis, illum frequentate clamerem, de quo scriptum est: foce mea ad Dominum clamavi (Psal. CXLI, 2). Ille quippe non est litis, sed charitatis; net. carnis sed cordis. Non est talis ille, de quo dicitur: Expectavi ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem; et non justitiam %sed clamorem (Isai. V, 7). Dimittite, et dimittetur vobis; datI, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 58). Hæ sunt dune alæ orationis, quibus volat ad Deum 1: si iHud quod committitur, ignoscit delinquenti, et donat egenti.