Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 214
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 214.5
Unproofread scanNot analysed yet
Christus Filius Dei unicus. Deus igitur omnipotens, qui quæcumque voluit fecit omnia, genuit ullicum Verbum per quod facta sunt omnia: sed hoc non de nihilo, sed de se ipso: ideo non fecit, sed genuit In principio enim fecit cælum et terram (Gen. I, 1): non autem fecit in principio Verbum; quia, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 4). Hic est Deus de Deo. Pater autem Deus, sed non de Deo. Hic est Filius Dei unicus; quia de substantia Patris, coæternus, æqualis Patri filius nullus alius est. Verbum Deus: non sicut verbum, cujus sonus et corde cogitari potest, et ore proferri; sed, sicut dictum est, quod brevius et melius dici non potest. Deus erat Verbum. Apud Patrem incommutabiliter manens, et incommutabilis etiam ipse cum Patre: de quo dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse œqualis Deo. Esse quippe æqualem Patri, natura illi est, non rapina. Sic credimus in Jesum Christum Filium Dei Patris unicum, Dominum nostrum.