Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 214
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 214.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nativitas Christi de Spiritu sancto ex Virgine. Sed quia ille, qui in forma Dei non rapinam arbilratus est esse æqualis Deo, per quem creati sumus, ut quod perierat quæreret et salvaret, semetipsum exinamvit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7): sic in eum credimus quod natus sit I de Spiritu sancto et virgine Maria. Utraque enim ejus nativitas mira est, et divinitatis et humanitatis. Illa est de Patre sine matre, ista de matre sine patre: illa est sine aliquo tempore, ista in acceptabili tempore: illa a terna, ista opportuna: illa sine corpore in sinu Patris, ista cum corpore, quo non violata est virginitas matris: illa sine ullo sexu, ista sine ullo virili complexu. Idco autem dicimus natum de Spiritu sancto ei Maria virgine, quia cum sancta virgo in misisset ab angelo, Quomodo fiet istud? illc respondit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit 'ibi. Deinde addidit: Propterea qnod nascetur ex te Sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34, 35). Non ait, Qnod nascetur ex te, vocabitur lilius Spiritus sancti. Susceptus quippe a Verbo totus homo, id est, anima rationalis et corpus; ut unus Christus, unus Dens Dei Filius non tantum Verbum esset, sed Verbum et homo, totum hoc Dei Patris est filius propter Verbum,et hoiniuis filius propter hominem. Per id quod Verbum est, æqualis est Patri: pcr t id quud homo est, major est Pater. Et simul cum homine Fitius Dei cst, sed propter Verbum, a quo susceptus est humo: et simul cum Verbo filius hominis est, sed propter hominem, qui est susceptus a Verbo. Propter cujus sanctam in virginis utero conceptionem, non concupiscentia carnis urente factam, sed fidei charilate fervente, ideo dicitur natus de Spiritu sancto et virgine Maria: ut unum eorum pertineat, non ad gignentem, sed ad sanctificantem, alterum vero ad concipientem atque parientem. Proplerea, inquit, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quia Sanctum, ideo de Spiritu sancto; quia nascetur ex te, ideo de virgine Maria; quia Filius Dei, ideo Verbum caro factum eat (Joan. 1, 14). 4