Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 216
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 216.11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. —11. Quanta Dei misericordia: quomodo ad illam confugiendum. Calcanda sunt vitia velleraque caprarum: sinistrorum hædorum conscindendi sunt panni. Cum prima stola ultro vobis occurret misericors pater, qui ad vestram depellendam pestiferam famem etiam saginatum vitulum non distulit immolare (Luc. XV, 11-32). Ejus carnibus pascemini, ejus sanguine potabimini: cujus effusione peccata dimittuntur, debita donantur, maculæ deterguntur. Ut pauperes manducate, et tunc saturabimini: ut et vos de illis sitis, de quibus dicitur, Manducabunt pauperes, et saturabuntur (Psal. XXI, 27): ac saturati salubriter ejus panem gloriamque ructate. Currite ad eum, et convertimini: ille est enim qui convertit aversos, prosequitur fugitivos, invenit perditos, humiliat superbos, pascit famelicos, solvit compeditos, illuminat cæcos, purgat immundos, recreat fatigatos, suscitat mortuos, atque nequitiæ spiritibus possessos et captos eripit. A quibus quia vos nunc immunes esse probavimus; gratulantes vobis adinonemus vos, ut sanitas quæ apparuit in vestro corpore, hæc in vestris cordibus conservetur 2.