Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 217
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 217.1
Unproofread scanNot analysed yet
Christus orat, et dat quod orat. Dominus Christus, qui nos exaudit cum Patre, orare pro nobis dignatus est Patrem. Quid felicitate nostra certius, quando ille pro nobis orat, qui dat quod orat? Est enim Christus bomo et Dcus: orat ut homo; dat quod orat, ut Deus. Quod autem tenere debetis, ideo totum Patri assignat, quia Pater non de illo est, ipse de Patre est. Fonti uude natus est, tutum dal. Sed et ipse fons natus est. Ipse est enim fons vitæ. Ergo Pater fons fontem genuit. Genuit quidem fontem fons; sed ct generans fons et genitus fons: quemadmodum generans Deus et geuitus Deus, unus est Deus. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus amborum nec Pater nec Filius: sed Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Ædificamini in unitate, ne cadatis in separatione.