Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 216
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 216.7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —7. Ad spiritualem renascentiam cooperentur Christo et Ecclesiæ. Quidquid facinorosissim is suggestionibus, quidquid flagitiosissimis illecehris immittebat, nunc exhaurietur, nunc publicabitur. Nunc populabitur captivitas ejus, qua vos tyrannice possidebat. Avertetur a vobis jugum, quo vos immaniter deprimebat, et ejus cervicibus imponetur: tantum vos in liberationem vestram, Redemptori vestro vestrum præbete cousensum. Sperate in eum, omne concilium novæ plebis, et popule qui nasceris, quem fecit Dominus, enitere ut salubritcr pariaris, ne feralitcr abortiaris. Ecce uterus matris Ecclesiæ, ecce ut te pariat, atque in lucem fidei producat, laborat in gemitu suo. Nolite vestra impatientia viscera materna concutere, et partus vestri januas angustare. Popule qui crearis, lauda Deum tuum: lauda, qui crearis, lauda Dominum tuum. Quia lactaris, lauda: quia aleris, lauda: quia nutriris, profice sapicntia etætate. lite quoque has moras partus temporalis admisit, qui nec brevitate temporis deficit, nec longitudine uHa temporis proficit, sed a diebus æternis cunctas angustias et tempus exclusit. Nolite hic, sicut benignus parvulum nutritor admo net, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Ut Competentes competenter adolescite in Christo, ut in virum perfectum juveniliter accrescatis. Lætificate, ut scriptum est, profectu sapienlix vestræ patrem vestrum, et nolite defectu vestro contristare matrem vestram (Prov. X, 1, et XV, 20).