Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 216
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 216.8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. —8. Novæ regenerationis gratia. Amate quod eritis. Eritis enim tilii Dei, et filii adop jonis. Hoc vobis gratis dabitur, gratisque conferelui. In quo largius ubcriusquc abundahitis, quanto pilus grati ei a quo hæc accepistis, fueritis. Ad eum ambite, qui novit qui siut ejus. Tunc autem non dedignabitur vos inter eos qui ejus sunt nosse, si nominantes nomen Domini, ab injustitia recedatis (II Tim. 11, 19). Parentes carnis vestræ habetis, vel habuistis in sæculo, qui vos in laborem atque ad pænam mortemque gcnuerunt: sed quia 'feliciori orbitate potest unusquisque vestrum de talibus dicere, Pater meus et mater mea dereliquerunt me (Psal. XXVI, 10); illum Patrem, christiane, agnosce, qui illis relinquentibus suscepit te ex utero matris tuæ, cui quidam fidelis fideliter dicit, De ventre matris meæ tu es protector meus (Psal. XXI, 11). Patcr Deus est, mater Ecclesia. Longe aliter ab his generabimini, quam ab illis geniti fueratis. ilos partus, uon labor, non miseria, non fletus, non mors; sed facilitas, felicitas, gaudium, vitaque suscipiet. Per illos lamentabilis generatio; per hos optanda generatio est. Illi nos generando in æternam poenam generant, propter veterem culpam: isti regenerando, nec pœnam faciunt remancre, nec culpam. Hæc est illa regeneratio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Humiles quærite: quod cum inveneritis, ad securam altitudinem venietis. Infantia vestra innocentia erit, pucritia reverentia, adolescentia patientia, juventus virtus, senium meritum, senectus nihil aliud quam canus sapiensque intellectus. Per hos articulos vel gradus ætatis, non tu evolveris, sed permanens innovaris. Non enim ut decidat prior secunda succedet, aut tertiæ ortus secundæ erit interitus, aut quarta jam nascitur ut tertia moriatur; non qui uta quartæ invidebit ut maneat, nec quintam sexta sepeliet. Gum simul:cUtes istæ not! veniant, tamen in anima pia et justificata pariter et concorditer perseverant. Hæ te ad septimam perennem quietem pacemque perducent. Tamen sexies, ut legimus, de necessitatibus ætatis mortiferæ liberatum, jam in septima non te tangent mala (Job V, 19). Non enim certabunt quæ non erunt, aut prævalebunt quæ nec audebunt. Ibi sccura immortalitas, ibi Immortalis securltas.