Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 217
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 217.35
Unproofread scanNot analysed yet
Bene agendo in loco malo pervenitur ad locum bonum. Dies Quadragesimæ. Dies Quinquagesimæ post Pascha. Ergo, charissimi, facite lene in loco malo, ut vcniatis ad locum bouum, de quo ait qui nobis eum præparat, Volout ubi ego sum, ei ipsi sint mecum. Asceudit præparare, ut nos ad paratum securi veniamus. Ipse præparavit: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Jamne passionem ipsius times. Resurrexit a mortuis, et non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Locus malus, dies mali, sæculum hoc. Sed bene faciamus in Ioco malo, et bene vivamus in dicbus malis. Transit locus malus ct dies mali: et veniet lucus bonus æternus, et dies boni æterni: et ipsi dies boni unus dies erum. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat alius. Transit hodicrnus, ut veniat crastinus: transit hesternus, ut veniat hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies. Et dies Christus est, et Pater dica: sed Pater dies de nullo dic, Filius dies ex die. Commendavit ergo nobis Dominus Jesus Christus in passione sua labores et contritiones præsentis sæculi: in resurrectione sua commendavit æternam vitam et beatam futuri sæculi. Toleremus præsentia. speremus futura. Ideo in diebus istis dies agimus significantes laborem præsentis sarculi, in jejunii' ei observatione conterentes animas nostras; in diebus autem veuturis dies significamus futuri sæculi, nondum ibi sumus. Significamus dixi; non, tenemus. Usque ad passionem enim contritio: post resurrectionem laudatio.