Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Passionis Dominice mysteria explicanda. Cujus sanguine delicta nostra deleu sunt, solemniter legitur passio, solemniter celebratur; ut annua devotione memoria nostra lætius innovetur, et ipsa frequentatione populorum fides nostra clarius illustretur. Exigit ergo a nobis solemnitas, ut de passione Domini vobis sermonem, qualem douat ipse, reddamus. Et quidem ad salutem nostram ct vita; hujus transigendæ utilitatem, in his quoe passus est ab inimicis Dominus noster, exemplum patientiæ nobis præbere dignatus est; ut pro evangelica dignitate, si hoc ipse voluerit, nihil tale perpeti recusemus. Verumtamen quia nec in ipsa carne mortali aliquid ille necessitate, sed omnia voluntate perpessus est; recte creditur etiam significare aliquid voluisse in singulis quibusque factis, quæ circa ejus passionem gesta atque conscripta sunt.