Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Latrones a dextris eta sinistris. Quod duo cum illo ab utroque latere crucifixi sunt (Joan. XIX, 18); ostendit alios sibi dextros, alios sinistros esse passuros: dextros, de quibus dicitur, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V,10); sinistros autem, de quibus dicitur, Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3).