Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Titulus super crucem. Quod titulus est positus super ejus crucem, in quo scriptum erat, Hex Judæorum (Joan. IXI, 19), illud ostendit, quia nec occidendo efficere potuerunt, ui eum regem non haberent, qui eis manifestissime eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde iri Psalmo canitur: Ego autem consiitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.