Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —9. Inconsutilis tunica sorti commissa. Quod unam tunicam inconsutilem desuper textam sortiti sunt, potius quam partiti (Ibid. ,23,24); satis demonstratum cst sacramenta visibilia, quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere quoslibet hæc, sive bonos, sive malos; sincerissimam vero fidem, quoe per dilectionem operatur uuitatis integritatem, quia dilectio Dei diffusa cst in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei gratia tanquam sorte donari. Unde Simoni qui Baptismum habebat, et istam non habebat, a Petro dictum est, Non est tibi sors, neque pars in ista fide (Act. VIII, 21).