Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.10
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. —10. Mater commendata a moriente. Quod in cruce cognitam matrem dilecto discipulo commendavit (Joan. xix, 26, 27); congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur, ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam iu vinum conversurus eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Id. II, 4). Non enim de Maria sumpserat quod habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in cruce.