Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 219
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 219
Unproofread scanNot analysed yet
Vigiliæ sacræ. Celebrandæ quomodo. Beatus Paulus apostolus cxhortans nos ad imitationem suam, inter alia multa suæ virtutis insignia, dicit etiam: In vigiliis sæpius (II Cor. XI, 27). Quanto ergo alacrius in hac vigilia, velut matre omnium sanctarum vigiliarnm, vigilare debemus, in qua totus vigilat mundus? Non ille mundus, de quo scriptum est: Si quis dilexerit mundum, non eat charitas Patris in illo: quoniam omnia quæ in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi, quæ non est a Patre (I Joan. II, 15 et 16). Talem quippe mundum, id est filios infidelitatis, regunt diaboli et angeli ejus: contra quos nobis esse colluctationem idem dicit apostolus, ubi ait, Non est nobis colluctatio adversus,arMent et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Quod et nos fuimus aliquando, nunc autem lux in Domino. Luce itaque vigiliarum, resistamus rectorihus tenebrarum. Nun ergo. ille niundus in hac solemnitate vigilat: sed ille de quo dicitur, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum (II Cor. v, 19). Quanquam tam clara sit vigiliæ hujus celebritas toto orbe terrarum, ut etiam illos vigilare carne compellat, qui corde, noe dicam, dormiunt, sed tartarea impietate sepulti sunt. Vigilant etiam ipsi nocte ista, de qua etiam visibiliter redditur, quod tanto ante promissum est: Et nox tanquam diei illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Fit hoc in cordibus piorum, quibus dictum est: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem tus in Domino (Ephes. V, 8). Fit hoc etiam in æmulis omnium 1, et qui vident in Domino, et qui invident Domino. Vigilat ergo ista nocte et mundus inimicus, et mundus reconciliatus. Vigilat iste, ut laudct medicum liberatus: vigilat ille, ut blasphemet juJiccm condemnatus. Vigilat iste, mentibus piis fervens et lucescens: vigilat ille, dentibus suis frendens et tabescens. Denique istum charilas, illum iniquitas: istum christianus vigor, illum diabolicus livor nequaquam dormire in hac celebritate permittit Unde ab ipsis eliam nostris inimicis nescientibus admonentur quemadmodum debeamus vigilare pro nobis, si propter nos vigilant etiam qui invident nobis. Eorum quippe qui nullo modo Christi sunt nominc consignati, tamen ista nocte multi dolore, multi pudore; nonnulli etiam qui fidei propinquant, Dei jain timore non dormiunt. Diversis causis excitat cos ista solemnitas. Quomodo ergo debet gaudendo vigilare Christi amicus, quando et dolendo vigilat inimicus? Quomodo in tanta Christi gloria inardescat vigilare christianus, quando erubescit dormire paganus? Quomodo decet eum, qui bane domum magnam intravit, in tanla ejus festivitate vigilare, quando jam vigilat qui disponit intrare? Vigilemus ergo, et oremus; ut et forinsecus et intrinsecus hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquatur in lectionibus suis; Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audiamus, in nobis habitat quem rogamus.