Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.15
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XV. -15. Joseph et Nicodemus sepelientes. Quod Joseph et Nicodemus cum sepeliunt (Joan. XIX, 31-42); sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Joseph interpretatur Auctus; Nicodemus autem, quia nonieu est græcum, pluribus notum est quod ex victoria et populo sit compositum; quia νῑϰος victoria est, δη̃μος populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qi dixit, Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur (ld. XII, 24, 25)? Et quis etiam moriendo persecutorem populum vicit, nisi qui eos resurgendo judicabit?