Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 224
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 224.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Gratia baptizatis collata. Bonos imitentur, non malos. Hodierno die qui baptizati sunt, et renati' sunt in Christo Jesu, alloquamur eos, et vos in eis, et ipsos in vobis. Ecce facti estis membra Christi. Si cOgitetis quid facti estis, omnia ossa vestra dicent i: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Non enim digne cogitari potest ilia dignatio Dei, et deficit omnis sermo sensusque humanus, venisse vobis gratuitam gratiam nullis meritis præcedentibus. Ideo et gratia dicitur, quia gratis da-. tur. Quam gratiam? Ut sitis membra Christi, filii Det, ut sitis fratres Unici. Si ille Unicus, ande vos fratres, nisi quia ille Unicus natura, vos gratia fratres facti? Quia ergo membra Christi facri estis, admoneo vos: timeo vobis, non tantum a Paganis, nou tantum a Judæis, non tantum ab hæreticis, quantum a malis Catholicis. Eligite vobis in populo Dei quos imitemini. Nam si turbam imitari volueritis, inter paucos angustam viam ambulantes non enUs. Abstinete vos a fornicatione, a rapinis, a fraudibus, a perjuriis, ab illicitis rebus, a jurgiis: ebrietas repellatur a vobis: adulterium sic timete quomodo mortem; mortem, non quæ animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore.