Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 224
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 224.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Carnia peccata diabolus levia facit, cum sint gravia et mortifera. Fratres mei, filii mei, filiæ meæ, sorores meæ, scio agere diabolum partes suas, nec quiescerc loqui in cordibus eorum quos obligatos suis vinculis tenet: scio fornicatoribus, adulteris qui contenti non sunt conjuge sua, dicere diabolum in cordibus eorum, Non sunt magna carnis peccata. Contra hanc diaboli susurrationem debemus habere Christi incarnationem. Hoc est unde Christianos decipit inimicus per camis illecebras, cum eis facit leve quod grave est, lene quod asperum, dulce quod amarum est. Sed quid prodest quia satanas facit teve, quod Christus ostendit grave? Numqoid novum aliquid facit diabolus dicere Christianis fidelibus: Nibil grave est quod facis? In earne tua peccas: numquid in spiritu? Facile deletur camis peceatum, facile a Deo venia datur? Quid magnam' facit? Artificium suum facit, quod in paradiso dixit; Manducate, et eritis sicut dii: nequaquan. moriemini. Deus dixerat: Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Venit inimicus, et ait: Non moriemini, sed aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Dimissa est jussio Dei I, et audita est persuasio diaboli. Tunc inventa est vera jussio Dei, et falsa deceptio diaboli. Numquid profuit, obsecro vos, quia dixit mulier, Serpens seduxit me? Numquid valuit excusatio? Si valuit excusatio, quare secuta est damnatio (Id. in)?