Latin
239.5.169 to 239.5.180
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 239.5.169-180
Unproofread scanNot analysed yet
Obsequamur ergo Christo. Nobiscum est in suis, nobiscum est in nobis: nee frustra dixit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20). Hæc facicndo agnoscimus Christum in bonis operibus, non corpore, sed corde; non oculis carnis, scd oculis fidei. Quia vidisti, credidisti, ait cuidam discipulo suo incredulo, qui dixerat, Non credam, nisi tetigero. Et Dominus: Veni, tange, et noli esse incredulus. Tetigit, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et Dominus: Quia vidistime, credidisti (Joan. xx, 25-29). Ipsa est tota fides tua, quia credis quod vides: laudo cos qui non vident, et credunt; quia cum viderint, gaudebunt.