Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 240
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 240.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —NUM. i. Evangelistarum in historia resurrectionis varietas sine discordia. Defensio fidei titubantibus necessaria. Per hos dies, sicut recolit Charitas vestra, solemniter leguntur cvangelicæ lectiones ad resurrectionem Domini pertinentes. Omnes enim Evangelistæ quatuor, neque dc passione, ncquc de resurrectione ejus tacere potucrunt. Nam quia multa fecit Dominus Jesus, non omnes omnia conscripserunt: sed alius ista, alius illa; summa tamen concordia veritatis. Multa etiam commemorat Joannes evangelista facta esse a Domino Jesu Christo, quæ a nullo eorum conscripta suit. Tanta facta sunt, quanta tunc fieri debuerunt: tanta scripta sunt, quanta nunc Icgi debuerunt. Ut autem ostendantur Evangelistæ omnes quatuor, in co quod simul omnes dicunt et non prætermittunt, id est, vel de passione, vel de resurrectione Christi, non inter se dixisse contraria, valde opcrosus est labor- Nonnulli enim putaverunt eos inter se esse contrarios, cum ipsi essent contrarii animæ suae. Et ideo data est opera ab eis qui potuerunt, adjuvante Domino, ut ostenderentur iuter se non esse contrarii. Sed, sicut dixi, si hoc vobis ostendam, et in populo velim ista tractare, multitudo audientium prius obruitur tædio, quam reveletur scientia veritatis. Sed scio fidem vestram, id est, fidem hujus totius multitudinis, ct eorum qui hodie hic non sunt, et tamen fideles sunt; novi fidem corum sic esse certam de vcritatc Evangelistarum, ut expositione mea non indigeant. Qui novit quomodo ista defendat, doctior est, non fidelior. Habet fidem, habet facultatem defendendi fidem. Alius non habet facultatem et copiam et doctrinam defendendi fidem, sed habet ipsam fidem. Ille autem qui novit defendere fidem, titubantibus cst necessarius, non credentibus. In defensione enim fidei, curantur vulnera dubitationis vel infidelitatis. Qui ergo defendit fidem, bonus est medicus: sec! in te non est infidelitatis morbus. Quando illc novit curare quod tu non habes? Novit ille poncic medicamentum, sed in Ie non est vitium. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matlh. IX, 42).