Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 240
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 240.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Resurrectio contra infideles probatur ex omnipotentia Dei. Tamen quæ possunt expeditius dici pro tempore, ct commodius audiri, subticere' vobis non est consilii. De ipsa resurrectione, cujus in sc ipso Dominus præmisit exemplum, ut sciremus quid etiam in corporibus nostris in fine sæculi sperare debeamus, multi multa disputant; aliqui fidelitcr, aliqui infideliter. Qui fideliter disputant, scire volunt diligentius quid respondeant infidelibus: qui autem infideliter disputant, argumentantur contra animas suas, disputando contra potentiam Omnipotentis, dicentes: Unde fieri potest ut mortuus rcsurgat? Dico ego, Detis est qui facit, et tu dicis, Fieri non potest? Non dico, Da mihi Christianum, da mihi Judxum: sed. da mihi Paganum, idolorum cultorem, dæmonum servum, qui non dicat Deum esse omnipotentem. Negare Christum potest, negare omnipotentem Deum non potest. Quem u ergo credis; quasi Pagano loquor; quem tu credis Dcurn omnipotentem, ipsum ego dico mortuorum sascitatorem. Si dixcris, Non potest fieri, derogas Omnipotenti. Si autem credis illum omnipotentem, me quare respuis ista dicentem?