Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 241
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 241.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Philosophi post Deum cognitum idololatræ. Sic crgo pervenerunt ad cognoscendum Ocum qui fecit, per ista quæ fecit. Sed non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt: ipse dicit Apostolus. Sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Sibi arrogando quod acceperant, perdiderunt quod tenebant. Dicentes se quasi magnos esse, stulti facti sunt. Et quo pervenerunt? Et immutaverunt, inquit, gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem iMaginis corruptibilis hominis. Idola dicit. Et parum erat facere idolum ad speciem hominis, et ad sui operis similitudinem addicere artificem: parum fuit hoc. Sed insupcr quid? Et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 18-23). Omnia quippe ista mula animalia et irrationabilia, illi quasi magni sapientes, deos sibi fecerunt. Reprehendebam, quando adorabas imaginem hominis: quid tibi faciam, quando adoras imagincm canis, imaginem colubri, imaginem crocodili1? Pervenerunt usque ad isia. Quantum quærentes in superna evecti sunt, tantum cadentes in profunda demersi sunt. Altius enim mergitur, quod de alto cadit.