Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 241
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 241.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. De animarum statu post mortem quid senserint philosophi. Ili ergo, sicut hesterno die vos commonui, quæsierunt quid postea, id est, quid post hanc vitam. Quæsierunt sicut homines: sed quando invenirent, cum homines essent? Doctrinam Dei non habuerunt, Prophetas non audierunt: non potuerunt invenire, suspicati sunt. Retuli vobis beri suspiciones illorum. Exeunt animæ malæ, Inquiunt; et quia immundæ sunt, continuo in alia corpora revolvuntur: exeunt animx sapientium atque justorum; ct quia bene vixeruntvolant ad cœlum. Age belle,belle illis invenisti locum: volantes ad cœlum perveniunt. Et quid ibi! Ibi erunl, inquiunt, et requiescent cum diis: sedes eorum erint stellae. Non malum habitaculum illis invenistis: vel ibi illas dimittite, noiitc illas dejicere. Sed, inquiunt, tpost longa tempora, facta penitus oblivione veterum miseriarum, incipiunt velle reverti in corpora; et delectabit casvenirc, et rursus veniunt ad ista patienda, ad ista toleranda, ad obliviscendum Deum, ad blasphemandum Deum, ad sequendas corporis voluptates, ad pugnas contra libidines. Veniunt ad istas miserias, unde, et quo? Dic mihi, quare! Quia obliviscuntur. Si omnia mala obliviscuntur, obliviscantur ct delectationcm camis. Hoc solum malo suo meminerant, unde ruerunt. Veniunt: quare? Quia dclectat eas rursus in corporibus habitare. Unde delectat, nisi per memoriam, quia ibi aliquando habita verunt? Dele totam memoriam, et forte rcsiduam facies sapientiam: nibil remaneat quod rcvocct.