Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 242
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 242.12
Unproofread scanNot analysed yet
Resurrectionis promissio tot aliis Dei promissionibus jam impletis confirmatur. Ncmo ergo fallat, nemo argumentetur, nemo sua suspicione deliret: quod nobis promisit Deus, venturum esse certissime tenea- IUUS. Quando videbatur Christus, fratres mei, quando spiritus putabatur, ut se corpus esse persuaderet, non solum præbebat oculis videndum, sed etiam manibus contrectandum. Quibus ad exhibendam fidei veritatem in corpore, diguatus est etiam non necessitate, sed potestate cibum sumere: tamen adhuc illis prae gaudio trepidantibus I, firmamentum cordis adhibuit desanctis Scripturis; et ait illis, Hcec sunt verba quce locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum; quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, sicut Evangelium loquitur, quod modo lectum cst, ut intelligerent Scripturas; et dixit eit, Quia sic scriptum est, ct sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et prædicari in nomineejus pœnitentiam et remissionem peccalorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). lilud non vidimus, sed hoc videmus. Quando ista promittebantur, nondum videbantur. Apostoli Christum præsentem videbant: sed toto orbe terrarum diffusam Ecclesiam non videbant: videbant caput, et de corpore credebant. Habemus vices nostras, habemus gratiam dispensationis et distributionis nostræ: ad credendum certissimis documentis, tempora nobis in una fide sunt distributa. Illi videbant caput, et credebant de corpore: nos videmus corpus, credamus de capite.