Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 242
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 242.10
Unproofread scanNot analysed yet
Corporum graviorum celerior quorumdam motus. Revoca inde considerationem tuam et cogitationem ad ea quæ dicturus sum, si Domino adjuvante potucro. Quid facilius movetur, quid velocius agitatur, gravius corpus, an levius? Quis non respondeat, Levius? Leviora enim corpora facilius moventur, velocius aguntur: graviora difficilius atque tardius. Certe regulam fixisti, certe considerasti, et circumspectis omnibus respondisti quia facilius moventur et velocius aguntur corpora leviora, quam graviora. Ita cst, dicis. Responde ergo mihi. Quare levissima aranea tarde se movet, et gravis equus velociter currit? De ipsis hominibus loquar: majus corpus hominis gravius est; brevius corpus quod minus habet ponderis, levius est. Ita vero est, sed si alius portet. Si autem ipse homo corpus suum portet, validus currit, macer languore vix ambulat. Appende macrum et robustum hominem; illum languore vix paucas libellas appendentem, illum salubritate corporis multa poudo in carne sua gerentem: tenta tu ambos tollere; gravis est validus, levis est macilentus. Recedat portator, appareat ambulator; ipsos dimitte sibi, agant corpora sua: video macrum vix passum moventem, video validum robustumque currentem. Si hoc valet sanitas, immortalitas quid valebit? CAPUT VIII. —11. Corpora spiritualia post resurrectionem, unde dicta. Dabit ergo Deus miram facilitatem, miram levitatem. Non sine causa illa corpora spiritualia nuncupata sunt. Non ideo dicta sunt spiritualia, quia crunt spiritus, non corpora. Nam ista quae modo habemus, dicuntur animalia corpora: et tamen animæ non sunt, sed corpora. Quomodo nunc ista animalia dicuntur, et animæ non sunt: sic illa spiritualia dicuntur, sed non sunt spiritus, quia corpora erunt. Quare dicitur spirituale corpus, charissimi, nisi quia ad nutum spiritus servict? Nihil tibi contradicet ex te, nihil in te rebellabit adversus te. Non ibi erit quod Apostolus gemit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. v, 17). Non ibi erit, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ (Rom. VII, 23). Hæc bella non ibi erunt: pax ibi erit, pax perfecta ibi erit. Ubi volueris, eris: sed a Deo nou recedes. Ubi volueris, eris: sed quocumque ieris, Dcum tuum habebis. De quo beatus eris, semper cum illo eris.