Latin
242.5.1 to 242.5.25
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 242.5.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Terrenum corpus quomodo in cælo erit. Sed, inquis, quomodo crit terrenum corpus in coelo? Philosophi cnim Gentium, illi valde magni, quorum vobis jam vel insanas vel certe humanas sententias intimavi (quæsierunt quippe ista non spiritu Dei, sed conjectura cordis humani); hinc maxime faciunt quæstionem, tractant subtiliter de momentis ponderum et ordine clementorum: et dicunt, quod etiam videmus, mundum sic esse dispositum, ut hina sit terra tanquam in fundo cjus, secunda aqua superfundatur terræ, tertius aer veniat, quartus æther cuncta cooperiat. Illud elementum supernum, quod xthera appellant, igni m dicunt esse liquidum et purum, inde sidcra esse formata, ibi nihil posse esse terrenum, quoniam ordo ponderum non admittit. Si dicamus cis nostra corpora in terra nova esse victura, et in cœlo non futura; audacter et temere, imo infideliter dicimus. Credere eniin debemus talia corpora nos habituros, ut ubi velimus, quando volucrimus, ibi simus. Nam si respondemus, ad solvendam de ordine ponderum quæstionem, in terra nos esse victuros; de ipso corpore Domini nobis est quæstio, cum quo ascendit in coelum. CAPUT IV. —6. Christi corpus in cælo. Audistis quod de Evangelio modo recens sonuit in auribus nostris: Elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur iii cælum (Luc. XXIV, 50 et 51). Qui fcrebatur in coelum? Dominus Christus. Qui Dominus Christus? Dominus Jesus. Quid enim, separaturus es bominem a Deo, et facturus es aliam personam Dei, aliam bominis, ut jam non sit Trinitas, scd quaternitas? Quomodo tu homo anima es et corpus; sic Dominus Christus Verbum, anima et corpus I. Sed Verbum non recessit a Patre: et ad nos venit, et Patrem non deseruit; et in utero carnem accepit, et mundum rexit.