Latin
242.5.26 to 242.5.52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 242.5.26-52
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo levatum est in coelum, nisi quod sumptum est de terra? id est, caro illa, corpus illud, de quo loquens ad discipulos ait: Palpate, et videtc, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Credamus hoc, fratres: et si argumenta philosophorum difficile solvimus; illud quod demonstratum est in Domino, sine difficultate fidei tencamus. Illi garriant, nos credamus. C APUT V. —7. Deo volente fit quod alias fieri nou potest. Sed non potest, inquiunt, esse terrenum corpus in cœlo. Quid, si hoc vclit Deus? Responde contra Deum, et dic: Non potest Deus. Nonne et tu quicumque pnganus, dicis omnipotentem Deum? Nonne in libro Platonis, quod hesterno die demonstravi (In superiore sermone, n. 8), legitur dixisse Deus non factus diis a se factis: «Quoniam estis orti, immortales quidem esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissolvemini, neque ulla vos mortis fata periment; nec erunt valentiora quam consilium meum, quod majus cst vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati (a)? >Totum ad voluntatem suam redegit Deus, qui potest et quod impossibile est. Nam quid est aliud, Non potestis esse immortales, sed ut non moriamini ego facio; nisi, et quod fieri non potest, ego facio? CAPUT VI. —8. Corporum ordo ex diversitate ponderum. Terrenum corpus contra ponderum ordinem super aquam. Volo tamen aliquid etiam de diversitate ponderum disputare. Rogo te, dic mihi, Terra terra est, Aqua aqua est, Aer aer est,. Ether, id est coelum, et ignis ille liquidus coelum est. Quatuor nempe ista quasi gradatim construxerunt et aedificaverunt mundum, hoc est, ex his quatuor aedificatus est mundus. Quaere quid in imo Sit, terra est: quid desuper, agua est: quid super aquam, aer est: quid super acrem, coelum est, æther est.