Latin
244.4.1 to 244.4.41
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 244.4.1-41
Unproofread scanNot analysed yet
Ariani et Photiniani Christum recta fide non tangunt. Procedat Arianus: prius procedat Photinianus: . Respondemus Photiniano: Noli tangere. Quid est, Noli tangere? Noli sic credere: nondum tibi Christusascendit ad Patrem. Procedat Arianus. Ego, inquit, Deum credo Christum, sed minorem. Nec libi adhuc ascendit ad Patrem. Cum ascenderit ad Patrem, extende te, ut tangas: extende te, tange Deum. Et ego, inquit, Deum profiteor; sed alterius naturæ, et alterius substantiæ; creatum, non per quem creata sunt omnia; factum, non in principio Verbum sine tempore. Adhuc ergo infracs; nondum libi ascendit ad Patrem. Vis ascendat tibi ad Patrem? Crede, Cumin forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse cequulis Dco. Rapina non erat, quia natura crat. Hapina usurpatur, natura cognoscitur. In forma Dei non rapinam arbitratus eat esse aequalis Deo. Sic est natus, et semptis. per natus; et natus, et semper natus, et sinc initio natus. Tu quid dicis, Arianc? Erat tempus, quando non erat Filius. Vides quia nondum tibi ascendit ad Patrem? Noli tangere, noli sic credere. Non est tempus inter Patrem et Filium. Genuit Pater, natus est Filius: sine tempore ille genuit, sine tempore natus est, per quem facta sunt tempera. Sic tange, et ascendit tibi ad Patrem. Verbum, sed coæternum Deo: Sapientia Dei, sed sine qua nunquam Pater fuit. Respondere tibi habet caro tua, et confabulatura tecum, dictura tibi in tenebris: Quomodo natus is fuit? Tenebræ tecum loquuntur. Exponatur milii, clamas: clamo, exponatur mihi. Quid tibi vis exponatur? Natus est, an non natus? Non enim esset Filius, nisi natus. Si ergo natus est, fuit tempus quando non erat. Falsum est hoc: terra loqueris, de terra loqueris. Expone ergo mihi, ait, quomodo natus, si semper fuit. Non expono, non cxpono;