Latin
244.4.42 to 244.4.75
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 244.4.42-75
Unproofread scanNot analysed yet
non possum. Non expono: sed pro me prophetam oppono, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? SERMO CCXLV (a). In dicbus rasclialibus, XVI. De eadem lectione Evangelii, Joannis, cap. xx, ℣i18. CAPUT PRIMUM. —1. Christum resurrexisse non credebant Apostoli. Et hodie resurrectio Domini recitata est desancto Evangelio. Lectum est autem Evangelium secundum Joannem. Audivimusqux in aliis libris Evan. gclii non audicramus. Omnibus quidem communis est prædicatio veritatis, et de uno fonte omnes biberunt: sed in pra dicatione Evangelii, sicut sæpe commonui Charitalcm vestram, alia omnes, alia tres, alia duo, alia singuli posuerunt. Modo ergo quod audivimus secundum Joannis Evangelium, quia Maria vidit Dominum, et dixit ad eain Dominus, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem, solus evangelista Joannes commemorat. Hinc ergo loquendum est Sanctitati vestrae. Visis etiam linteaminibus in sepulcro, Dominum non resurrexisse crediderant, sed ablatum esse. Ipse Joannes (se ipsum enim dicit, quem diligebat Jesus )cum audisset nuntiantibus mulieribus et dicentibus, Tulerunt Dominum meum de monumento, cucurrit cum Petro, et attendit in monumentum, vidit sola linteamina, et credidit. Quid credidit? Non quia resurrexerat, sed quia de monumento perierat. Hoc sequentia verba testantur. Sic enim scriptum est, quod modo audivimus: Attendit, vidit, et credidit: nondum enim sciebat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Apparuit ergo quid credidit: quod fidei non erat, hoc credidit: credidit, sed falsum credidit. Apparuit ei postea Dominus, fugavit falsum, inseruit verum. CAPUT II. —2. Difficultas in Christi verbis ad Magdalenam. Tamen illud quod solet movere lectorem ct auditorem non incuriosum neque negligentem, quomodo sit dictum, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; hic videamus, Domino ipse adjuvante, quid dictum sit. Movet enim hoc, quid cst, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem.