Latin
247.2.1 to 247.2.16
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 247.2.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
i. Resurrectio ex quatuor Evangeliis recitata. Resurreclio Domini nostri Jesu Christi secundum veritatem quatuor Evangelistarum hesterno die videtur esse completa. Primo enim die tecla est resurrectiosecundumMatthœum, alio die secundum Lucam, tertio die secundum Marcum, quarto, id est hesterno secundum Joannem. Sed quoniam Joannes et Lucas de ipsa resurrectione et quæ contigerunt post resurrectionem,plurima scripserunt, quæ non possunt una lectione recitari; et heri audivimusaliquidsecundum joannem, et hodie, et adhuc aliæ lectiones restant. Hodie ergo quid audivimus? Quia ipso die quo resurrexit, id est dominico die, cum sero factum esset, et essent discipuli in uno loco, lot ostia clausa essent propter timorem Judæorum, apparuit Dominus in medio eorum. Ipso ergo die, sicut evangelista Joannes testis cst, bis apparuit discipulas suis, mane et sero. Ex eo quod manc apparuit, etiam ipsa lectio recitata est: quod vcro eodem dic sero rursus apparuerit, modo cum recitaretur audivimus. Non opus erat ut a me ista commemorarentur, sed ut a vubis adverterentur: propter quorumdam vero minorem intelligentiam vel majorem negligentiam oportuit commemorare, ut sciatis non solum quid audistis, sed etiam de qua Scriptura vobis legitur quod audistis. Christi ad discipulos per oslia clausa intrantis miraculum ex aliis miraculis suadetur. Videamus ergo quid nobis ad loquendum hodierna lectione proponitur. Ipsa quippe lectio admonct nos, et quodam modo loquitur nobis, ut aliquid dicamus, quemadmodum Dominus qui in ea soliditate corporis resurrexit, ut non solum videretur a discipulis, sed etiam tangeretur, potuerit illis apparere ostiis clausis. Nonnulli enim de hac re ita moventur, ut pene periclitentur, afferentes contra miracula divina præjudicia ratiocinationum suarum. Sic enim disputant: Si corpus erat, si caro et ossa erant, si hoc surrexit de sepulcro, quod pependit in ligno; quomodo per clausa ostia intrare potuit?