Latin
247.2.17 to 247.2.43
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 247.2.17-43
Unproofread scanNot analysed yet
Si non potuit, dicunt, Non est factum. Si potuit, quomodo potuit? Si comprehendis modum, non est miraculum: et si miraculum tibi non videtur, propinquas ut neges quia et de sepulcro resurrexit. Respice ab initio miracu! a Domini tui, et redde mihi de singulis rationem. Vir non accessit, et virgo concepit. Redde rationem, quomodo sine masculo virgo conceperit. Ubi defecerit ratio, ibi est fidei ædificatio. Ecce habes unum in Domini conceptu miraculum: audi etiam in partu. Virgo peperit, et virgo permansit. Jam tunc Dominus antequam rcsurgeret, per clausa ostia natus est. Quaeris a me et dicis: Si per clausa ostia intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: Si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? Sed fecit illud Dominus tanquam Dominus. Numquid ergo cum resurrexit, destitit esse Dominus? Quid quod et Petrum fecit ambulare super mare (Matth. XIV, 25-29)? Quod in illo divinitas potuit, in isto fides implevit. Sed Christus, quia potuit; Petrus, quia Cbristus adjuvit. Si ergo coeperis humano sensu miraculorum discutere rationem, timeo ne perdas fidem. Nescis nihil esse impossibile Deo? Quicumque ergo tibi dixerit, Si intravit per ostia clausa, non erat corpus: responde tu illi a contrario, Imo si tactus est, corpus erat; si manducavit, corpus erat: et fecit illud miraculo, non natura. Nonne admirandus est quotidianus cursus ipse naturæ? Omnia miraculis plena sunt: sed assiduitate viluerunt. Redde mihi rationem: aliquid iriterrogo de consuctis et solitis: redde rationem, quare tam magnæ arboris fici semen tam modicum est, ut videri vix possit, et humilis cucurbita tam grande semen pnrit. In illo tamen grano seminis exiguo, vix visibili, si consideres anirno, non oculis; in illa exiguitate, illis angustiis, ct radix latet, et robur inscrtum est, et folia futura alligata sunt, et fructus qui apparebit in arbore, jam est præmissus 2 in semine.