Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 248
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 248.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Piscatio ad mare Tiberiadis non sine mysterio. In piscationibus duabus figura Ecclesice prasenti, ac futuræ. Et hodie lectio recitata cst de his quæ facta sunt post resurrectionem Domini secundum evangelistam Joannem. Audivit nobiscum Charitas vestra, Dominum Jesum Christum ad mare Tibcriadis ostendisse se discipulis suis; et qui cos jam fecerat piscatores hominum, invenit eos adhuc piscatores piscium. Per totam noctem nihil ceperunt: viso autcm Domino, et eo jubente retia mittentes, ceperunt quantum numerum audistis. Nunquam hoc Dominus juberet, nisi aliquid significare vellet, quod nobis nosse expediret. Quid ergo pro magno potuit ad Jesum Christum pertinere, si pisces caperentur, aut si non caperentur? Sed illa piscatio, nostra erat significatio. Recolamus ergo vobiscum duas illas piscationes discipulorum factas jubente Domino Jesu Christo, unam ante passionem, alteram post resurrectionem. In his ergo duabus piscationibus tota figuvatur Ecclesia, et qualis est modo, ct qua lis erit in rcaurrectione mortuorum. Modo enim habet sine numero multos, et bonos et malos: post resurrectionem autem habebit certo numero solos bonos.