Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 248
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 248.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —i. Piscatio,mma. Recordamini ergo primam piscationem, ubi videamus Ecclesiam qualis est in isto tempore. Dominus Jesus invenit discipulos suos piscantes, quando primum eos vocavit, ut sequerentur eum. Tunc tola nocte nihil ceperunt. Eo autem viso, audierunt ab illo, Mittite retia. Domine, inquiunt, per totam noctem nihil cepimus; sed ecce in verbo tuo rete mittimus. Miserunt, jubente Omnipotente. Quid potuit aliud ficri, nisi qnod illc voluisset? Sed tamen eodem ipso facto aliquid nobis, ut dixi, quod nosse expediat, significare dignatus est. Missa suut retia. Adhuc Dominus nondum erat passus, nondum resurrexerat. Missa sunt retia: ceperunt tantum piscium, ut duo navigia implerentur, et ipsa retia eadem piscium multitudine scinderentur (Luc. v, 1-11). Tunc illis dixit: Venite et faciam vos piscatores hominum (Matth. iv, 19). Acceporunt ab illo retia verbi Dei, miserunt in mundum tanquam in mare profundum: ceperunt quantam multitudinem Christianorum cernimus et miramur. Duo autem illa navigia, duos populos significabant, Judæorum et Gentium, Synagogæ et Ecclesiæ, circumcisionis et præputii. Illorum enim duorum navigiorum, tanquam duorum parietum de diverso venienliuin, lapis angularis est Christus (Ephes. II, 11 -22). Sed quid audivimus? ILi premebantur navigia præ multitudine. Sic fit modo: multi christiani qui male vivunt, Ecclesiam premunt. Parum est quia premunt: et retia disrumpunt. Nam si non essent retia scissa, schismata non essent commissa.