Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 248
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 248.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —Hæc decem præcepta nemo implet viribus suis, nisi adjuvetur gratia Dei. Si ergo legem nemo implet viribus suis, nisi Deus adjuvet Spiritu suo; jam recolite quemadmodum Spiritus sanctus septenario numero commendatur, sicuti sanctus propheta dicit, implendum hominem Spiritu Dei, sapientiæ et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiæ et pictatis, Spiritu timoris Dei (Isai. xi, 2, 3). Istæ septem operationes commendant septenario numero Spiritum sanctum, qui quasi descendens ad hos, incipit a sapientia, Coit ad timorem. Nos autem ascendentes incipimus a timore, perficimur in sapientia. lnitium enim sapientiæ timor Domini (Eccli. I, 46). Si ergo Spiritu opus est ut lex possit impleri, accedant septem ad dccem, fit numerus decem et septem. Si computes ab uno usque ad decem et septem, flunt centum quinquaginta et tres. Non opus est omnia nunc numerare, apud vos numerate: sic computate, unum et duo et tria et quatuor sunt decem. Quomodo decem sunt unum et duo et tria et quatuor, sic adde cæteros numeros usque ad decem et septem: et invenis numerum sacrum fidelium atque sanctorum in coelostibus cum Domino futurorum.