Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 248
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 248.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Numerus piscium quid mysterii 'abeat. Præcepta nullus implet, nisi adjutus gratia. Aliquod ergo signum vult iste numerus, et anniversaria solemnitate sermonis hujus commemorare vobis debeo, quod omni anno soletis audire. Centum quinquaginta et tres pisces, numerus est significans millia millium sanctorum atque fidelium. Quare autem isto numero tot millia, quæ futura sunt in regno cælorum, Dominus significare diguatus est? Audite quare. Scitis Legem datam esse per Moysen populo Dei, et in ipsa Lege præcipuum commemorari Decalogum, id est, decem præcepta Legis. Quorum est unum præceptum de colendo uno Deo; secundum præceptum, Ne accipias nomen Domini Dei tui iti vanum; lertium præceptum dc observatione sabbati, quod Christiani spiritualitcr observant, Judæi carnaliter violant. Ista tria praecepta ad Deum pertinent, reliqua septem ad homines: propter illa duo principalia, Diliges Dominum Deum tuum in toto corde luo, et ex tota anima tus, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum ton quam te ipsum. In his duobus mandatis, tota Lex pendel et Prophetæ (Matth. XXII, 37-40). Quia ergo duo sunt ista præcepta, in illo Dccalugo tria pertinent ad dilectionem Dei, ct septem ad dilectionem proximi. Quæ sunt septem pertinentia ad hominem? Honora patrem tuum et matrem, Non mæchaberis, Non occides, Non furabcris, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces uxorem proximi luit Non concupisces rom proximi tui (Exod. xx, 1-17).