Latin
252.10.1 to 252.10.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 252.10.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. —10. Quinquagenarii et quadragenarii numeri mysterium. Quadragenarius numerus, hoc tempus significat. Quare ergo quinquaginta dies in hoc mysterio celebrantur? Dominus quadraginta dies fecit cum discipulis post rosurrectionem, sicut Actus Apostolorum testantur: post quadraginta dies ascendit in coelum, et decimo die postea quam ascendit, misit Spiritum sanctum. Quo impleti Apostoli, et omnes qui convenerant in unum, locnti sunt linguis, et fecerunt illa magnalia, quae legentes et credentes amplectimur, eum magna fiducia loquentes verbum Dei (Act. i et n). Quadraginta dies fecit in terra cum discipulis, ante passionem autem quadraginta dies jejunavit (Matth. IV, 2): non invenis alitun jejunasse quadraginta dicbus, prreter Dominum, et Moysen (Exod. XXXIV, 28), et Eliam (III Reg. xix, 8). Dominus tanquam Evangelium, Moyses tanquam Lex, Elias tanquam Prophetia: quia Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). Idco et in monte, quando voluit ostendere Dominus noster Jesus gloriam suam, inter Moysen et Eliam stetit (Matth. XVII, 2, 3). Medius in honore ipse fulgebat: Lex et Prophetæ a lateribus attestabantur. Quadragenarius ergo numerus tempus hoc significat, in quo laboramus in sroculo: quia sapientia nobis hic dispensatur temporalitcr. Aliter enim visio sapientiae immortalis sine tempore, aliter autem temporaliter dispensatur. Fuerunt enim Patriarchae, et transierunt hinc: temporalis fuit dispensatio ipsorum. Non dico, temporaliter vivunt; nam semper vivunt, et cum Deo vivunt. Sed temporalis dispensatio verbi per cos facta est. Non enim modo loquuntur hic; sed scripta sunt quae locuti sunt, et leguntur in tempore. Venerunt Prophetæ tempore proprio, et abierunt. Venit Dominus tempore proprio: nam nunquam recessit præsentin majestatis, nunquam recedit divinitate ubique constitutus; sed quomodo in Evangelio dictum est, In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: in sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan.