Latin
252.10.29 to 252.10.44
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 252.10.29-44
Unproofread scanNot analysed yet
i, 10, 11). Quomodo hic erat, et quomodo venit, nisi quia hic erat majestate, venit humanitate? Quod enim venit in carne, temporalitcr nobis sapientiam ipse ministravit: temporaliterper Lcgem, temporaliter per Prophetas, temporaliter per Scripturas Evangelii. Cum transierint enim tempora, videbimus ipsam sapicntiam sicut est, quae retribuit denarium numerum. Septenarius enim •numerus indicat creaturam: quia sex diebus Deus operatus est, et septimo ab operibus quievit. Ternarius vero numerus conditorem Patrem et Filium et Spiritum sanctum insinuat. Perfecta est sapientia, crcaiuram creatori pie subdere; discernere conditorem a conditione, artificem ab operibus. Qui commisect artifici opera, nec artem intelligit, nee artificem: qui amem discernit, impletur sapientia. Iste est ergo denarius, plenitudo sapientiæ. Sed quando temporalitcr distribuitur; quia in quaternario numero est insigne temporalium, quater ductus denarius, quadragenarium numerum facit. Et annus quadrifarie variatur, verno, æstate, autumno et hieme: et maximo apparet in tempore quaternaria qua'dam vicissitudo. Quatuor etiam ventos Scriptura commemorat. Per quatuor enim cardines perrexit Evangelium, quod in tempore dispensatur v et ipsa est catholica Ecclesia, quæ quatuor partes orbis obtinuit. Ergo denarius hoc modo quadragenarium numerum facit.