Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 252
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 252.11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. —11. Quadragenario bene gesto additur denarius. Quinquagenarius numerus significat Ecclesiam futuram. Ideo quadraginta diebus illi jejunaverunt, significantes in isto tempore necessariam esse abstinentiam ab amore rerum temporalium. Hoc enim significant per tot dies perpetua illa jejunia, quadraginta dicbus. Unde et populus ille Israel quadraginta annos per eremum ductus est, antequam terram promissionis regnaturus intraret. Sic et nos in vita ista, ubi maxima sollicitudo est, ubi timor, ubi pericula tentationum, temporali dispensatione quasi per ercmuin ducimur. Sed cum bene gesserimus quadragenarium numerum, id est, bene vixerimus in ista temporali dispensatione, secundum præcepta Dei ambulantes, accipiemus mercedem denarium ilium fidelium. Quia et Dominus quando ad vineam mercenarios conduxit, mercedem illis dcnarium dedit. Omnibus denarium, et quos mane conduxerat, et quos medio dic, ct quos fine diei, omnibus dcnarium dedit (Matth. xx, 1-10). Quia si fuerit ab ineunte aetate quisque fidelis, denarium accepturus est; jam non per temporum distributionem, sed in aeterna contemplatione sapienliam discernentem Creatorem a creatura; ut Creatorc perfruatur, de creatura laudet Creatorcm. Sed credidit aliquis juvenis, et priore tempore suo non fuit fidclis; denarium est accepturus. Sed credidit senex, jam in occasu diei quasi hora undecima conductus ad vineam; ct ipse denarium percepturus est. Itaque ad quadragenarium ilium bene gestum, adde mercedem denarii, et fact quinquagenarius numerus, qui significat Ecclesiam futuram ubi semper laudabitur Deus. Sed quia in nomine Trinitatis vocati sunt omnes, ut in quadragenario numero bene vivant, et denarium accipiant, ipsum quinquagenarium ter multiplica, ct fiunt centum quinquaginta. Adde ipsum mysterium Trinitatis, fiunt centum quinquaginta tres, qvi piscium numerus in dextera inventus est: in quo tamea numero innumerabilia sunt millia sanctorum. Unde nulli mali projicientur, quia non ibi erunt: nee ullo schismate retia disrumpentur, quæ sunt vincula unitatis et pacis.